- GANGES
- GANGESfluv. maximus Indiae ulterioris, illam a citeriori disterminans, ex Emodis montibus profluens, ac in mer. in Oceanum Indicum exiens, evius minima latitudo 2. mill. maxima 5. Plin. l. 33. c. 4. auriferum facit, et cum Tago, Pado, Hebro. ac Paetolo coniungit, qui omnes auriferi. Eundem gemmiferum facit l. ult. Virg. Georg. l. 2. v. 137.Nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus.Nonne χρυσαυγὴς dicitur. Dionys. μελανδίνης nigros habens vorticer, et ἐυῤρείτης pulchrifluus. Ovid. Trist. l. 5. Eleg. 3. v. 23.—— Lato spatiantem flumine Gangem.Cland. Carm. 7. de 3. Cons. Honor. v. 203.Legibus, et samulis Gangen pollescereripis.Idem Carm. 17. de Cons. Mall. Theod. v. 236.Gurgitis immensum deducit in ostia Gangen.Ostia illa septem facit. Virg. Aen. l. 9. v. 30.Ceu septem surgens sedatis amnibus altusPer tacitum Ganges, aut pingui flumine Nilus.Negathoc Strab. l. 15. p. 702 et 718. ubi de Gange: Μίαν ενβολην` ποιεῖται μεγιςτος ὢν τῶ μετα την` ἰνδικην` ποταμῶν. Neque ab Strab. dissentit Plin. l. 2. c. 108. A Gange amne, ostioque eius, quo le in Eoum Oceanum effundit, dicturos ostiis si plura essent. Virg. tamen assentiri videtur Propert. l. 3. Eleg. 22. v. 16.Et qua septenas temperat unda vias.Ubi verbum temperat respondet illis verbis Virg. sedatis amnibus Tumidum gurgitem dat ei Lucan. Civ. Bell. l. 2. v. 496. rapiditatem.Non nisi tumido me gurgite GangesSummoveat.Idem l. 3. v. 129. et seqq.Movet et Eoos bellorum famarecessusQua colitur Ganges, toto qui solus in orbeOstia nascenti contraria solvere PhoeboAudet et adversum fluctus impellit in Eurum.Idem l. 8. v. 227. Qua rapidus Ganges. Oppian. Κυνηγ. δ.---- Ο᾿υ τοῖον Γάγγαο ῤόος πρόςθ᾿ ἠελίοιοΙ᾿νδὸν ὑπὲρ δάπεδον, Μαρυανδέα λαὸν ἀμείβων,Μυκᾶται βρύχημα πελώριον, ὁππότε κρυμνῶνΕ᾿κπροςθόρων ενάλυψε μολων δέμας αἰγιαλοῖο.Nic. Lloydius. Oritur ex monte Imao,seu iuxta alios, Dalanguer, in confin. Tartariae, in Tractu Kakakes; dein per ditiones M. Mogolis labens, Prayam et Gourum, urbes celebres, rigat, et auctus fluv. Kanda, Perselio, Semenâ, et Tziotzâ, aliisque plurin is eiusdem dit. ibi in sinum Gaugeticum se 5. ostiis exonerat. In eo anguillae inusitatae magnitud. 30. pedum reperiuntur, Plin. l. 9. c. 3. Baudr. Ferrar. Male a quibusdam cum Phisone, uno ex 4. Paradisi fluviis confunditur, ut ex supp. colligere est, cum scaturigo eius ab Ephrate, 1200. leuc. distet. Sanctitatis quiddam accolae ei tribuunt, unde quottidie vis hominum, aquis eius se abluentium, quae etiam a procul dissitis ad 500. vel 600. leuc petuntur. Vincent. Blancus, P. 1. de Rel. c. 22. Linschot. c. 16. Texeira l. 1. Torniel et Salian. in Annal. Item Ganges Taprobanae fluv. Ptol. Berosus l. 3. fabulatur, Gangem Gomeri filium exstitisse, aitqueve tantae corporis staturae fuisle, ut 10. haberet altitudinis cubitos, quique pulchritudine animi, atqueve ingenii bonitate, ac morum integritate cum praestaret, simulatqueve iuris et aequi amantissimus esset, Indorum Rex constitutus fuit. Nihilominus tamen a subditis iniquissime peremptus est, ac non multo post impii parrricidae horrendo spectro in dies singulos usque adeo divexabantur, ut ipsos in terram vivos opportuerit infodi, unde tota haec regio miserrimâ clade protinus liberata fuit. Flumim Gangi hic nomenclaturam dedit. Addo, de celebri isto Indiae fluv. quod de captivi Gangis triumpho, pulchre Sidon. in Burgo Leontii; uti Gangeticam Bacchi victoriam ebriacis versibus desultavit Panopolitanus Pantominus, verba sunt C. Barthii Animadv. ad Stat. Theb. l. 12. v. 788.Mollia laudabat iam marcidus orgia Ganges.Hodiequeve sacrum Indis hunc fluv. haberi, ut dictum, multis docent alii quoqueve Itiner. Scriptores, P. de la Valle inprimis Itin. tom. IV. et Ioh. Baptista Tavernier. Itin. Ind. Hinc. Gangites, apud Plin. l. 10. c. 3. Trihus primiset quinto aquilarum generi inaedisic atur nido lapis aetites, quem aliqui dixêre Gangatem, ad multa remedia utilis, nihil igne deperdens: Strab. Γαγγῖτις λίθος, lapis est, quod in Gangis fluminis ???ipa inveniatur, sic dictus; cum gagate minime, quod faciunt nonnulli, confundendus, de quo vide Salmas. ad Solin. p. 251. ut et supra in voce Aetites. Indidem Gangeticus Sinus, 600. leuc. Hisp. longus, 400. latus. Golso di Bengala et Gangetica tellus Lucano. Civ. Bell. l. 4 v. 64.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.